Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Horace Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Path of the Just
 
Horace (65 B.C.–8 B.C.)
 
 
IVSTVM et tenacem propositi uirum
  non ciuium ardor praua iubentium,
  non uoltus instantis tyranni
    mente quatit solida neque Auster,
 
dux inquieti turbidus Hadriae,        5
nec fulminantis magna manus Iouis:
  si fractus inlabatur orbis,
    inpauidum ferient ruinae.
 
hac arte Pollux et uagus Hercules
enisus arces attigit igneas,        10
  quos inter Augustus recumbens
    purpureo bibit ore nectar;
 
hac te merentem, Bacche pater, tuae
uexere tigres indocili iugum
  collo trahentes, hac Quirinus        15
    Martis equis Acheronta fugit,
 
gratum elocuta consiliantibus
Iunone diuis: ‘Ilion, Ilion
  fatalis incestusque iudex
    et mulier peregrina uertit        20
 
in puluerem, ex quo destituit deos
mercede pacta Laomedon, mihi
  castaeque damnatum Mineruae
    cum populo et duce fraudulento.
 
iam nec Lacaenae splendet adulterae        25
famosus hospes nec Priami domus
  periura pugnacis Achiuos
    Hectoreis opibus refringit,
 
nostrisque ductum seditionibus
bellum resedit; protinus et grauis        30
  iras et inuisum nepotem,
    Troica quem peperit sacerdos,
 
Marti redonabo; illum ego lucidas
inire sedes, discere nectaris
  sucos et adscribi quietis        35
    ordinibus patiar deorum.
 
dum longus inter saeuiat Ilion
Romamque pontus, qualibet exsules
  in parte regnanto beati;
    dum Priami Paridisque busto        40
 
insultet armentum et catulos ferae
celent inultae, stet Capitolium
  fulgens triumphatisque possit
    Roma ferox dare iura Medis.
 
horrenda late nomen in ultimas        45
extendat oras, qua medius liquor
  secernit Europen ab Afro,
    qua tumidus rigat arua Nilus,
 
aurum inrepertum et sic melius situm,
cum terra celat, spernere fortior        50
  quam cogere humanos in usus
    omne sacrum rapiente dextra.
 
quicumque mundo terminus obstitit,
hunc tanget armis, uisere gestiens
  qua parte debacchentur ignes,        55
    qua nebulae pluuiique rores.
 
sed bellicosis fata Quiritibus
hac lege dico, ne nimium pii
  rebusque fidentes auitae
    tecta uelint reparare Troiae.        60
 
Troiae renascens alite lugubri
fortuna tristi clade iterabitur
  ducente uictricis cateruas
    coniuge me Iouis et sorore.
 
ter si resurgat murus aeneus        65
auctore Phoebo, ter pereat meis
  excisus Argiuis, ter uxor
    capta uirum puerosque ploret.’
 
non hoc iocosae conueniet lyrae—
quo, Musa, tendis? desine peruicax        70
  referre sermones deorum et
    magna modis tenuare paruis.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors