Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Horace Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
A Bachelor Festival
 
Horace (65 B.C.–8 B.C.)
 
 
MARTIIS caelebs quid agam kalendis,
  quid uelint flores et acerra turis
plena miraris positusque carbo in
  caespite uiuo.
 
docte sermones utriusque linguae,        5
uoueram dulcis epulas et album
Libero caprum prope funeratus
  arboris ictu.
 
hic dies anno redeunte festus
corticem adstrictum pice dimouebit        10
amphorae fumum bibere institutae
  consule Tullo.
 
sume, Maecenas, cyathos amici
sospitis centum et uigiles lucernas
profer in lucem: procul omnis esto        15
  clamor et ira.
 
mitte ciuilis super Vrbe curas:
occidit Daci Cotisonis agmen,
Medus infestus sibi luctuosis
  dissidet armis,        20
 
seruit Hispanae uetus hostis orae
Cantaber, sera domitus catena,
iam Scythae laxo meditantur arcu
  cedere campis.
 
neglegens, ne qua populus laboret,        25
parce priuatus nimium cauere et
dona praesentis cape laetus horae et
  linque seuera.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors