Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Horace Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Rursus bella moues?
 
Horace (65 B.C.–8 B.C.)
 
 
INTERMISSA, Venus, diu
  rursus bella moues? parce, precor, precor.
non sum qualis eram bonae
  sub regno Cinarae. desine, dulcium
 
mater saeua Cupidinum,        5
  circa lustra decem flectere mollibus
iam durum imperiis: abi,
  quo blandae iuuenum te reuocant preces.
 
tempestiuius in domum
  Pauli purpureis ales oloribus        10
commissabere Maximi,
  si torrere iecur quaeris idoneum;
 
namque et nobilis et decens
  et pro sollicitis non tacitus reis
et centum puer artium        15
  late signa feret militiae tuae,
 
et, quandoque potentior
  largi muneribus riserit aemuli,
Albanos prope te lacus
  ponet marmoream sub trabe citrea.        20
 
illic plurima naribus
  duces tura lyraeque et Berecyntiae
delectabere tibiae
  mixtis carminibus non sine fistula;
 
illic bis pueri die        25
  numen cum teneris uirginibus tuom
laudantes pede candido
  in morem Salium ter quatient humum.
 
me nec femina nec puer
  iam nec spes animi credula mutui        30
nec certare iuuat mero
  nec uincire nouis tempora floribus.
 
sed cur heu, Ligurine, cur
  manat rara meas lacrima per genas?
cur facunda parum decoro        35
  inter uerba cadit lingua silentio?
 
nocturnis ego somniis
  iam captum teneo, iam uolucrem sequor
te per gramina Martii
  campi, te per aquas, dure, uolubilis.        40
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors