Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Horace Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Latter End of Lyce
 
Horace (65 B.C.–8 B.C.)
 
 
AVDIVERE, Lyce, di mea uota, di
  audiuere, Lyce: fis anus et tamen
uis formosa uideri
  ludisque et bibis impudens
 
et cantu tremulo pota Cupidinem        5
lentum sollicitas. ille uirentis et
  doctae psallere Chiae
    pulcris excubat in genis.
 
inportunus enim transuolat aridas
quercus et refugit te quia luridi        10
  dentes, te quia rugae
    turpant et capitis niues.
 
nec Coae referunt iam tibi purpurae
nec cari lapides tempora, quae semel
  notis condita fastis        15
    inclusit uolucris dies.
 
quo fugit uenus, heu, quoue color, decens
quo motus? quid habes illius, illius,
  quae spirabat amores,
    quae me surpuerat mihi        20
 
felix post Cinaram notaque et artium
gratarum facies? sed Cinarae breuis
  annos fata dederunt,
    seruatura diu parem
 
cornicis uetulae temporibus Lycen,        25
possent ut iuuenes uisere feruidi
  multo non sine risu
    dilapsam in cineres facem.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors