| |
| PATER ipse colendi | |
| haud facilem esse uiam uoluit, primusque per artem | |
| mouit agros curis acuens mortalia corda, | |
| nec torpere graui passus sua regna ueterno. | |
| ante Iouem nulli subigebant arua coloni; | 5 |
| ne signare quidem aut partiri limite campum | |
| fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus | |
| omnia liberius nullo poscente ferebat. | |
| ille malum uirus serpentibus addidit atris, | |
| praedarique lupos iussit pontumque moueri, | 10 |
| mellaque decussit foliis ignemque remouit, | |
| et passim riuis currentia uina repressit, | |
| ut uarias usus meditando extunderet artis | |
| paulatim, et sulcis frumenti quaereret herbam, | |
| ut silicis uenis abstrusum excuderet ignem. | 15 |
| tunc alnos primum fluuii sensere cauatas; | |
| nauita tum stellis numeros et nomina fecit | |
| Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton; | |
| tum laqueis captare feras et fallere uisco | |
| inuentum et magnos canibus circumdare saltus; | 20 |
| atque alius latum funda iam uerberat amnem | |
| alta petens, pelagoque alius trahit umida lina; | |
| tum ferri rigor atque argutae lammina serrae | |
| (nam primi cuneis scindebant fissile lignum), | |
| tum uariae uenere artes. labor omnia uicit | 25 |
| improbus et duris urgens in rebus egestas. | |
| prima Ceres ferro mortalis uertere terram | |
| instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae | |
| deficerent siluae et uictum Dodona negaret. | |
| mox et frumentis labor additus, ut mala culmos | 30 |
| esset robigo segnisque horreret in aruis | |
| carduus; intereunt segetes, subit aspera silua, | |
| lappaeque tribolique, interque nitentia culta | |
| infelix lolium et steriles dominantur auenae. | |
| quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris | 35 |
| et sonitu terrebis auis et ruris opaci | |
| falce premes umbras uotisque uocaueris imbrem, | |
| heu magnum alterius frustra spectabis aceruum, | |
| concussaque famem in siluis solabere quercu. | |
| |