Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Vergil Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Pharmaceutria
 
Vergil (70 B.C.–19 B.C.)
 
 
PASTORVM Musam Damonis et Alphesiboei,
immemor herbarum quos est mirata iuuenca
certantis, quorum stupefactae carmine lynces,
et mutata suos requierunt flumina cursus,
Damonis Musam dicemus et Alphesiboei.        5
  Tu mihi seu magni superas iam saxa Timaui,
siue oram Illyrici legis aequoris,—en erit umquam
ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta?
en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem
sola Sophocleo tua carmina digna coturno?        10
a te principium, tibi desinam: accipe iussis
carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum
inter uictricis hederam tibi serpere lauros.
  Frigida uix caelo noctis decesserat umbra,
cum ros in tenera pecori gratissimus herba:        15
incumbens tereti Damon sic coepit oliuae.
  Nascere praeque diem ueniens age, Lucifer, almum,
coniugis indigno Nysae deceptus amore
dum queror et diuos, quamquam nil testibus illis
profeci, extrema moriens tamen adloquor hora.        20
  incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.
Maenalus argutumque nemus pinusque loquentis
semper habet, semper pastorum ille audit amores
Panaque, qui primus calamos non passus inertis.
  incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.        25
Mopso Nysa datur: quid non speremus amantes?
iungentur iam grypes equis, aeuoque sequenti
cum canibus timidi uenient ad pocula dammae.
  incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.
Mopse, nouas incide faces: tibi ducitur uxor.        30
sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Octam.
  incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.
o digno coniuncta uiro, dum despicis omnis,
dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae
hirsutumque supercilium promissaque barba,        35
nec curare deum credis mortalia quemquam—
  incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus—
saepibus in nostris paruam te roscida mala
(dux ego uester eram) uidi cum matre legentem.
alter ab undecimo tum me iam acceperat annus,        40
iam fragilis poteram a terra contingere ramos:
ut uidi, ut perii, ut me malus abstulit error!
  incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.
nunc scio quid sit Amor: duris in cotibus illum
aut Tmaros aut Rhodope aut extremi Garamantes        45
nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt.
  incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.
saeuus Amor docuit natorum sanguine matrem
commaculare manus; crudelis tu quoque, mater:
crudelis mater magis, an puer improbus ille?        50
improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater.
  incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.
nunc et ouis ultro fugiat lupus, aurea durae
mala ferant quercus, narcisso floreat alnus,
pinguia corticibus sudent electra myricae,        55
certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus,
Orpheus in siluis, inter delphinas Arion—
  incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus—
omnia uel medium fiat mare. uiuite siluae:
praeceps aërii specula de montis in undas        60
deferar; extremum hoc munus morientis habeto.
  desine Maenalios, iam desine, tibia, uersus.
  Haec Damon: uos, quae responderit Alphesibocus,
dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.
  Effer aquam et molli cinge haec altaria uitta,        65
uerbenasque adole pinguis et mascula tura,
coniugis ut magicis sanos auertere sacris
experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt.
  ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
carmina uel caelo possunt deducere Lunam,        70
carminibus Circe socios mutauit Vlixi,
frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.
  ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
terna tibi haec primum triplici diuersa colore
licia circumdo, terque haec altaria circum        75
effigiem duco; numero deus impare gaudet.
  ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores;
necte, Amarylli, modo et ‘Veneris’, dic, ‘uincula necto.’
  ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.        80
limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit
uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.
sparge molam et fragilis incende bitumine lauros.
Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum.
  ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.        85
talis amor Daphnin qualis cum fessa iuuencum
per nemora atque altos quaerendo bucula lucos
propter aquae riuum uiridi procumbit in ulua
perdita, nec serae meminit decedere nocti,
talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.        90
  ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
has olim exuuias mihi perfidus ille reliquit,
pignora cara sui: quae nunc ego limine in ipso,
terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnin.
  ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.        95
has herbas atque haec Ponto mihi lecta uenena
ipse dedit Moeris (nascuntur plurima Ponto);
his ego saepe lupum fieri et se condere siluis
Moerin, saepe animas imis excire sepulcris,
atque satas alio uidi traducere messis.        100
  ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
fer cineres, Amarylli, foras riuoque fluenti
transque caput iace, nec respexeris. his ego Daphnin
adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat.
  ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.        105
aspice: corripuit tremulis altaria flammis
sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. bonum sit!
nescio quid certe est, et Hylax in limine latrat.
credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?
  parcite, ab urbe uenit, iam parcite carmina, Daphnis.        110
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors