dots-menu
×

ww4001

Since this paragraph was composed, I have read with so much pleasure, in Burnet’s Theory of the Earth, a passage expressing corresponding sentiments, excited by objects of a similar nature, that I cannot forbear to transcribe it.

“Siquod vero Natura nobis dedit spectaculum, in hac tellure, vere gratum, et philosopho dignum, id semel mihi contigisse arbitror; cum ex celsissima rupe speculabundus ad oram maris Mediterranei, hinc aequor caeruleum, illinc tractus Alpinos prospexi; nihil quidem magis dispar aut dissimile, nec in suo genere, magis egregium et singulare. Hoc theatrum ego facile praetulerim Romanis cunctis, Graecisve; atque id quod natura hic spectandum exhibet, scenicis ludis omnibus, aut amphitheatri certaminibus. Nihil hic elegans aut venustum, sed ingens et magnificum, et quod placet magnitudine sua et quadam specie immensitatis. Hinc intuebar maris aequabilem superficiem, usque et usque diffusam, quantum maximum oculorum acies ferri potuit; illinc disruptissimam terrae faciem, et vastas moles varie elevatas aut depressas, erectas, propendentes, reclinatas, coacervatas, omni situ inaequali et turbido. Placuit, ex hac parte, Naturae unitas et simplicitas, et inexhausta quaedam planities; ex altera, multiformis confusio magnorum corporum et insanae rerum strages: quas cum intuebar, non urbis alicujus aut oppidi, sed confracti mundi rudera, ante oculos habere mihi visus sum.

In singulis fere montibus erat aliquid insolens et mirabile, sed prae caeteris mihi placebat illa, qua sedebam, rupes; erat maxima et altissima, et qua terram respiciebat, molliori ascensu altitudinem suam dissimulabat: qua vero mare, horrendum praeceps, et quasi ad perpendiculum facta, instar parietis. Praeterea facies illa marina adeo erat laevis ac uniformis (quod in rupibus aliquando observare licet) ac si plano; vel terrae motu aliquo, aut fulmine, divulsa.

Ima pars rupis erat cava, recessusque habuit, et saxeos specus, euntes in vacuum montem; sive natura pridem factos, sive exesos mari, et undarum crebris ictibus: In hos enim cum impetu ruebant et fragore, aestuantis maris fluctus; quos iterum spumantes reddidit antrum, et quasi ab imo ventre evomuit.

Dextrum latus montis erat praeruptum, aspero saxo et nuda caute: sinistrum non adeo neglexerat Natura, arboribus utpote ornatum: et prope pedem montis rivus limpidae aquae prorupit; qui cum vicinam vallem irrigaverat, lento motu serpens, et per varios maeandros, quasi ad protrahendam vitam, in magno mari absorptus subito periit. Denique in summo vertice promontorii, commode eminebat saxum, cui insidebam contemplabundus. Vale augusta sedes. Rege digna: Augusta rupes, semper mihi memoranda!” P. 89. “Telluris Theoria sacra, etc., Editio secunda.”