Upon this answer of Telemachus, because it hath so sudden a change, and is so far let down from his late height of heat, altering and tempering so commandingly his affections, I thought not amiss to insert here Spondanus' further annotation, which is this: Prudenter Telemachus joco furorem Antinoi ac asperitatem emolliit. Nam ita dictum illius interpretatur, ut existimetur censere jocosè illa etiam ab Antinoo adversum se pronunciata. Et primum ironicè se Regem esse exoptat propter commoda quæ Reges solent comitari. Ne tamen invidiam in se ambitionis concitet, testatur se regnum Ithacæ non ambire, mortuo Ulysse, cum id alii possidere queant se longe præstantiores ac digniores: hoc unum ait se moliri, ut propriarum ædium et bonorum solus sit dominus, iis exclusis ac ejectis, qui vi illa occupare ac disperdere conantur.--CHAPMAN.